LACERNA

LACERNA
LACERNA
cuius serus admodum, nec nisi extremis Reip. temporibus, proin ignotus ac probrosus etiam aetate Cic. apud Romanos, usus, paulatim dein bella Triumvirorum civilia, quum toga deponi coepisset, in eius locum successit: Prius autem vestimentum militare tantum fuit, quod chlamys dicebatur, Graecis Μανούας, Χλάμυς et Ε᾿φεςτρίς. Fuit amiculum virile sive pallium laneum, apertum, quod ipsi quandoque togae, et hac depositâ, ferme loco ipsius togae iniciebatur tunicae, nectebaturqueve filbulâ vel in humero, vel ad pectus, nativo ipsius lanae colore, cum togae iniciebatur, aut variâ iufecturâ. Et quemadmodum Graecanico pallio brevior atque angustior fuit, ita postquam a militia in urbanum habitum concessit, laxior ipsâchlamyde longiorqueve confici coepta est. Sumebatur autem arcendi frigoris, imo et pluviae, cum nondum paenulae in urbem receptae essent, causâ, confiebatqueve leviter ex crassiori lana, colore nullo apud pauperes vel rufo etc. Ulterius fuêre Lacernae gausapinae ferme, i. e.
ex una tantum parte villosae, quarum meminit Mart. l. 6. Epgr. 59. cuius Epigraphe in Baccaram.
Et dolet, et queritur sibi non contingere frigus,
Propter sexcentas Baccara gausapinas.
Optat et obscuras luces, ventosque, nivesque,
Odit et hibernos, si tepuêre, dies.
Quid fecêre mali nostrae tibi, saeva, lacernae,
Tollere de scapulis quas levis aura potest.
Quanto simplicius, quanto est humanius istud
Mense vel Augusto sumeregausapinas?
E quibus colligitur, praeter id lacernarum genus, de quo retro, fuisse quoque leviores alias, ac tenuiores, aestate gestatas, superbi ac improbi coloris. Unde in Crispinum vernam Aegyptium Iuv. Sat. 1. l. 1. v. 27. et 62. Sat. 4. l. 1. v. 24. qui Tyrias i. e. dibaphas gestavit, esqueve pluries in die mutavit. Porro cucullus simul cum lacerna sumebatur, unde lacerna pro cucullo et capitis tegumento usurpatur apud Horat.
Turpis adoratum caput obscurante lacernâ, etc.
Plura de hoc vestis genere, vide apud Octav. Ferrar. de Re vestiaria, l. 2. parle 2. Etymon vocis, ex Salmas. vidimus supra in voce Lacca. Ex frustis milioribus malarum lacernarum vilissima pilea Romanos confecisse, docet Stat. l. 4. Sylv. 9. v. 24. et seqq.
----- Usque adeo ne desuêrunt
Caesis pilea suta de lacernis? Vel mantilia etc.
Et Mart. l. 14. Apoph. Epigr. 132. cuius Epigraphe Pileus.
Si possem, totas cuperem misisse lacernas:
Nunc tantum capiti munera mitto tuo.
Quorum uterque de muneribus agit, quae Saturnalium tempore amicis solebant mitti. Vide Ioh. Brodaeum Miscell. l. 10. c. 36. Incendebant autem Lacernarum pretia Institores Rom. cum nubilus esset Virgiliarum occasus, quod pluviosam inde hiemem ausgurarentur uti infra dicemus, ubi de sidere hoc: sin is serenus, reliquarum vestium, utpote asperiore hieme futurâ, aestimatio crescebat etc. Hinc Lacerati, qui hoc vestis genere usi: quales recentiori aevo non militantes solum, sed Senatores quoque et Equites passim fuêre, quorum omnium commune tum vestimentum lacerna vel chlamys. Gratianus, Valentinianus et Theodosius AAA. primi Senatores intra urbem chlamydi uti vetuêrunt, I. Codicis Theodos. de habitu, quo uti oportet infra urbem etc. Vide iterum Salmas. Not. ad Alex. Lamprid.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • lacernă — LACÉRNĂ s.f. Manta largă deschisă, pe care romanii o purtau peste togă şi care se prindea cu o agrafă la gât. [< lat. lacerna, cf. fr. lacerne]. Trimis de LauraGellner, 13.05.2005. Sursa: DN  LACÉRNĂ s. f. manta largă deschisă, pe care… …   Dicționar Român

  • Lacerna — (röm. Ant.), um den ganzen Leib zu schlagendes, weißes oder buntes, vorn offnes, mit Hefteln zusammengehaltenes, kostbares u. theures Männerkleid, zuweilen mit Kapuze (Cucullus); es kam erst in späterer Zeit auf …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Lacérna — (lat.), bei den Römern ein leichter Überwurf mit Kapuze, der mit einer Spange zusammengeheftet und gelegentlich über der Toga getragen wurde. In der Kaiserzeit wurde sie allgemeine Tracht in der Öffentlichkeit …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Lacerna —    • Lacerna,          см. Vestimenta, Одежда, 10 …   Реальный словарь классических древностей

  • lacerna — |é| s. f. Manto pesado que os romanos usavam no inverno …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • Lacerna — Daban el nombre de lacerna los romanos a una especie de capa que se ponía sobre la túnica y se aseguraba coa un broche en el hombro. La lacerna tenia capucha y era era usada entre el pueblo bajo, aunque se llegó a generalizar también entre los… …   Wikipedia Español

  • Lacerna — Lacẹrna   [lateinisch] die, /...nen, der griechischen Chlamys verwandter Mantel der Römer, auf der Schulter mit einer Fibel geschlossen, unten mit Fransen besetzt. Im 1. Jahrhundert v. Chr. in der Soldatenkleidung aufgekommen, danach in… …   Universal-Lexikon

  • lacerna — la·cèr·na s.f. TS stor. in Roma antica, lungo mantello portato sopra la toga o l armatura, fermato con una fibbia sulla spalla o sotto il mento {{line}} {{/line}} DATA: av. 1498. ETIMO: dal lat. lacĕrna(m), prob. di orig. etrusca …   Dizionario italiano

  • Lacerna — La|cer|na [...ts...] die; , ...nen <aus gleichbed. lat. lacerna> über der ↑Toga getragener Umhang der Römer …   Das große Fremdwörterbuch

  • lacerna — la|cer|na Mot Pla Nom femení …   Diccionari Català-Català

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”